

Liber Regum Tertius*
Caput 6: Versus 35
Et sculpsit cherubim.Haec supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eaedem picturae vel caelaturae factae sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quae sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quae omnes electi plene in aeterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quae pie crediderunt, proveniant.